[English ] [Korean ] [Japanese ] [MIDI File]

Veni, Emmanuel

(O Come, Emmanuel : Latin)

Veni, veni Emmanuel!
Captivum solve Israel!
Qui gemit in exilio,
Privatus Dei Filio,
Gaude, gaude, Emmanuel
Nascetur pro te, Israel.

Veni, veni o oriens!
Solare nos adveniens,
Noctis depelle nebulas,
Dirasque noctis tenebras.
Gaude, gaude Emmanuel
Nascetur pro te, Israel.

Veni, veni Adonai!
Qui populo in Sinai
Legem dedisti vertice,
In Maiestate gloriae.
Gaude, gaude Emmanuel
Nascetur pro te Israel.


[English ] [Korean ] [Japanese ]

Back to Index